monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 5, 4
In qua Scythia prima ab occidente gens sedit Gepidarum, quae magnis opinatisque ambitur fluminibus. Nam Tisianus per aquilonem eius corumque discurrit. Ab Africo vero magnus ipse Danubius, ab Euro fluvius Tausis secat, qui rapidus ac verticosus in Istri fluenta furens devolvitur. Introrsus illi Dacia est, ad coronae speciem arduis alpibus emunita, iuxta quorum sinistrum latus, quod in Aquilonem vergit, et ab ortu Vistulae fluminis per immensa spatia venit, Uvinidarum natio populosa consedit.